- PETESSONTIUS
- PETESSONTIUSCedreno Πετισώνιος, ubi ait, εν τοῖς χρόνοις τοῦ Μωσέως Αἰγυπτίων ἐβασίλευσε Πετισώνιος, ὁ καὶ Φαραώ. quod vertitur in Exserptis Latino Barbaris, apud Eusebium Scalig. p. 51. In diebus Mosis Petessontius Pharao regnavit in Aegypto. An idem cum Petesuco sive Tithoe Plinil, de quo mox? Vide quoque supra Palmanothes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.